monumenta.ch > Petrus Comestor > 139
Petrus Comestor, Historia scholastica, HISTORIA EVANGELICA., , CAP. CXXXVIII. Proprium signum eversionis. <<<     >>> CAP. CXL. Propria signa adventus Iudicis.

CAP. CXXXIX. De impedimento fugae.

1  « Cum autem videritis ab exercitu circumdari Ierusalem, tunc qui in Iudaea sunt, fugiant in montes (Matth. XXIV; Luc. XXI; Marc. XXIII). 2  » Ecclesiastica Historia narrat: Fideles, qui erant in Iudaea, advenientibus Romanis, fugisse in Pellam civitatem admonitione angeli. 3  « Orate autem, ne fiat fuga vestra in hieme, vel Sabbato, » hoc ad litteram non videtur dictum de hieme. 4  Terra enim illa accommodatior videtur fugae in hieme, quam in fervore aestatis. 5  De Sabbato stare potest, quia secundum legem ultra mille passus, non licebat eis pro gredi in Sabbato. 6  Sed quia Iesus iam terminaverat observantiam Sabbati, forte utrumque in mysterio dixit. 7  Nisi hiemem pro qualibet aeris asperitate dicamus, quia hiemis nomen asperitatem sonat.